Encontrados 8616 resultados para: Pó
et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta (Prophetia Ezechielis 40, 3)
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quæ tu vides domui Israël (Prophetia Ezechielis 40, 4)
et venit ad portam quæ respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus ejus et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine (Prophetia Ezechielis 40, 6)
et limen portæ juxta vestibulum portæ intrinsecus calamo uno (Prophetia Ezechielis 40, 8)
et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum et frontem ejus duobus cubitis vestibulum autem portæ erat intrinsecus (Prophetia Ezechielis 40, 9)
porro thalami portæ ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte (Prophetia Ezechielis 40, 10)
et mensus est latitudinem liminis portæ decem cubitorum et longitudinem portæ tredecim cubitorum (Prophetia Ezechielis 40, 11)
et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium (Prophetia Ezechielis 40, 13)
et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portæ undique per circuitum (Prophetia Ezechielis 40, 14)
et ante faciem portæ quæ pertingebat usque ad faciem vestibuli portæ interioris quinquaginta cubitos (Prophetia Ezechielis 40, 15)
et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quæ erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestræ per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum (Prophetia Ezechielis 40, 16)
et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius (Prophetia Ezechielis 40, 18)