Encontrados 8616 resultados para: Pó
et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 22, 16)
sacerdotes ejus contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum (Prophetia Ezechielis 22, 26)
populi terræ calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque judicio (Prophetia Ezechielis 22, 29)
et quæsivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni (Prophetia Ezechielis 22, 30)
nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)
et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est (Prophetia Ezechielis 23, 7)
et vidi quod polluta esset via una ambarum (Prophetia Ezechielis 23, 13)
cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima ejus ab illis (Prophetia Ezechielis 23, 17)
et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis judicium et judicabunt te judiciis suis (Prophetia Ezechielis 23, 24)
et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni (Prophetia Ezechielis 23, 25)
fecerunt hæc tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (Prophetia Ezechielis 23, 30)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta ejus devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 23, 34)