Mosaico decorativo

Encontrados 8616 resultados para: Pó

  • hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in judaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia (Liber II Maccabaeorum 14, 38)

  • eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi (Liber II Maccabaeorum 14, 42)

  • at ille infelix interrogavit si est potens in sæculo qui imperavit agi diem sabbatorum (Liber II Maccabaeorum 15, 3)

  • et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in cælo potens qui jussit agi septimam diem (Liber II Maccabaeorum 15, 4)

  • at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret (Liber II Maccabaeorum 15, 5)

  • et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de cælo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • singulos autem illorum armavit non clypei et hastæ munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos lætificavit (Liber II Maccabaeorum 15, 11)

  • erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)

  • post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (Liber II Maccabaeorum 15, 13)

  • respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)

  • accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël (Liber II Maccabaeorum 15, 16)

  • exhortati itaque Judæ sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi juvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis judicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur (Liber II Maccabaeorum 15, 17)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina