Encontrados 8616 resultados para: Pó
et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia (Liber I Maccabaeorum 8, 3)
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem (Liber I Maccabaeorum 8, 10)
et residua regna et insulas quæ aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt (Liber I Maccabaeorum 8, 11)
et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea (Liber I Maccabaeorum 8, 14)
et elegit Judas Eupolemum filium Johannis filii Jacob et Jasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Judas Macchabeus et fratres ejus et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros (Liber I Maccabaeorum 8, 20)
secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum (Liber I Maccabaeorum 8, 29)
quod si post hæc verba hii aut illi addere vel demere ad hæc aliquid voluerint facient ex proposito suo et quæcumque addiderint vel dempserint rata erunt (Liber I Maccabaeorum 8, 30)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et abierunt viam quæ ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quæ est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas (Liber I Maccabaeorum 9, 2)
et Judas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi (Liber I Maccabaeorum 9, 5)