Encontrados 8616 resultados para: Pó
secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo et præposuit principes populo qui hæc fieri cogerent (Liber I Maccabaeorum 1, 53)
et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
et effugaverunt populum Israël in abditis et in absconditis fugitivorum locis (Liber I Maccabaeorum 1, 56)
in virtute sua faciebant hæc populo Israël qui inveniebantur in omni mense in civitatibus (Liber I Maccabaeorum 1, 61)
et multi de populo Israël definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis (Liber I Maccabaeorum 1, 65)
et facta est ira magna super populum valde (Liber I Maccabaeorum 1, 67)
hii viderunt mala quæ fiebant in populo Juda et in Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 2, 6)
et dixit Matthathias væ mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctæ et sedere illic cum datur in manibus inimicorum (Liber I Maccabaeorum 2, 7)
quæ gens non hereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus (Liber I Maccabaeorum 2, 10)
omnis conpositio ejus ablata est quæ erat libera facta est ancilla (Liber I Maccabaeorum 2, 11)
et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii ejus constanter steterunt (Liber I Maccabaeorum 2, 16)
et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiæ princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus (Liber I Maccabaeorum 2, 17)