Mosaico decorativo

Encontrados 8616 resultados para: Pó

  • et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum (Liber Thobis 14, 1)

  • in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)

  • et filiis vestris mandate ut faciant justitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua (Liber Thobis 14, 11)

  • factum est autem post obitum matris suæ Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos (Liber Thobis 14, 14)

  • Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse ædificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis (Liber Iudith 1, 1)

  • ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum (Liber Iudith 1, 2)

  • per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas ejus in altitudine turrium (Liber Iudith 1, 3)

  • et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum (Liber Iudith 1, 4)

  • in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum (Liber Iudith 1, 6)

  • et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrælon (Liber Iudith 1, 8)

  • et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare (Liber Iudith 2, 14)

  • et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi (Liber Iudith 2, 17)


"A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo." São Padre Pio de Pietrelcina