Mosaico decorativo

Encontrados 8616 resultados para: Pó

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor (Liber Iudicum 11, 40)

  • quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi præberetis auxilium et facere noluistis (Liber Iudicum 12, 2)

  • quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium (Liber Iudicum 12, 3)

  • interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia (Liber Iudicum 12, 6)

  • post hunc judicavit Israël Abessan de Bethleem (Liber Iudicum 12, 8)

  • post hunc judicavit in Israël Abdon filius Hellel Farathonites (Liber Iudicum 12, 13)

  • qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et judicavit in Israël octo annis (Liber Iudicum 12, 14)

  • sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suæ (Liber Iudicum 13, 7)

  • qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • cui ille respondit cur quæris nomen meum quod est mirabile (Liber Iudicum 13, 18)

  • tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor ejus intuebantur (Liber Iudicum 13, 19)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina