Mosaico decorativo

Encontrados 8616 resultados para: Pó

  • cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Joseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan (Liber Iosue 17, 1)

  • veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum (Liber Iosue 17, 4)

  • filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)

  • ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente (Liber Iosue 17, 10)

  • nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed cœpit Chananeus habitare in terra ista (Liber Iosue 17, 12)

  • postquam autem convaluerunt filii Israël subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos (Liber Iosue 17, 13)

  • locutique sunt filii Joseph ad Josue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantæ multitudinis et benedixerit mihi Dominus (Liber Iosue 17, 14)

  • ad quos Josue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (Liber Iosue 17, 15)

  • cui responderunt filii Joseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis et Jezraël mediam possidens vallem (Liber Iosue 17, 16)

  • dixitque Josue ad domum Joseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnæ fortitudinis non habebis sortem unam (Liber Iosue 17, 17)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum (Liber Iosue 17, 18)

  • remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas (Liber Iosue 18, 2)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina