Encontrados 8616 resultados para: Pó
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)
nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (Liber Iosue 1, 5)
confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis (Liber Iosue 1, 6)
præcepitque Josue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite (Liber Iosue 1, 10)
præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis (Liber Iosue 1, 11)
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)
responderuntque ad Josue atque dixerunt omnia quæ præcepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus (Liber Iosue 1, 16)
cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos (Liber Iosue 2, 5)
hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)
qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem (Liber Iosue 2, 14)
et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra (Liber Iosue 2, 21)
et clamare cœperunt quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam vos quoque consurgite et sequimini præcedentes (Liber Iosue 3, 3)