Encontrados 8616 resultados para: Pó
respice de sanctuario tuo de excelso cælorum habitaculo et benedic populo tuo Israël et terræ quam dedisti nobis sicut jurasti patribus nostris terræ lacte et melle mananti (Liber Deuteronomii 26, 15)
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia præcepta ejus (Liber Deuteronomii 26, 18)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est (Liber Deuteronomii 26, 19)
præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie (Liber Deuteronomii 27, 1)
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 27, 6)
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)
præcepitque Moses populo in die illo dicens (Liber Deuteronomii 27, 11)
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen (Liber Deuteronomii 27, 15)
maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 16)
maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 17)
maledictus qui errare facit cæcum in itinere et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 18)