Encontrados 8616 resultados para: Pó
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem (Liber Numeri 22, 29)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi (Liber Numeri 22, 41)
cumque fecisset juxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram (Liber Numeri 23, 2)
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper (Liber Numeri 23, 4)
Dominus autem posuit verbum in ore ejus et ait revertere ad Balac et hæc loqueris (Liber Numeri 23, 5)
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23, 9)
quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)
cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod jusserit Dominus (Liber Numeri 23, 12)
dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei (Liber Numeri 23, 13)
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga ædificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete (Liber Numeri 23, 14)
cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore ejus ait revertere ad Balac et hæc loqueris ei (Liber Numeri 23, 16)