Encontrados 108 resultados para: Ostium

  • et adorabit populus terræ ad ostium portæ illius in sabbatis et in kalendis coram Domino (Prophetia Ezechielis 46, 3)

  • Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)

  • Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo (Prophetia Danielis 14, 10)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)

  • et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)

  • Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti (Evangelium secundum Marcum 15, 46)

  • et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse jam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi (Evangelium secundum Lucam 11, 7)

  • cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)

  • qui autem intrat per ostium pastor est ovium (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)

  • dixit ergo eis iterum Jesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina