Encontrados 1192 resultados para: Ope
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare (Liber Psalmorum 77, 53)
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine (Liber Psalmorum 78, 12)
operuit montes umbra ejus et arbusta ejus cedros Dei (Liber Psalmorum 79, 11)
remisisti iniquitates plebis tuæ operuisti omnia peccata eorum diapsalma (Liber Psalmorum 84, 3)
verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra (Liber Psalmorum 84, 10)
non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua (Liber Psalmorum 85, 8)
et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum (Liber Psalmorum 89, 16)
et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige (Liber Psalmorum 89, 17)
quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo (Liber Psalmorum 91, 5)
quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ (Liber Psalmorum 91, 6)
cum exorti fuerint peccatores sicut fænum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 91, 8)
quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem (Liber Psalmorum 91, 10)