Encontrados 540 resultados para: Omni
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 4)
et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)
et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me (Liber Ieremiae 33, 8)
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terræ quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei (Liber Ieremiae 33, 9)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Hierusalem prædicans (Liber Ieremiae 34, 8)
factum est autem in anno quinto Joachim filii Josiæ regis Juda in mense nono prædicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universæ multitudini quæ confluxerat de civitatibus Juda in Hierusalem (Liber Ieremiae 36, 9)
legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiæ in domo Domini in gazofilacio Gamariæ filii Saphan scribæ in vestibulo superiori in introitu portæ novæ domus Domini audiente omni populo (Liber Ieremiae 36, 10)
ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)
et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 32)
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)
HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die (Lamentationes 3, 14)
et dicetis Domino Deo nostro justitia nobis autem confusio faciei nostræ sicut dies hæc omni Juda et habitantibus in Hierusalem (Liber Baruch 1, 15)