Encontrados 540 resultados para: Omni
Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum (Liber II Maccabaeorum 15, 7)
erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
principium sapientiæ posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam (Liber Proverbiorum 4, 7)
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit (Liber Proverbiorum 4, 23)
pæne fui in omni malo in medio ecclesiæ et synagogæ (Liber Proverbiorum 5, 14)
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera ejus inebrient te omni tempore in amore illius delectare jugiter (Liber Proverbiorum 5, 19)
pravo corde machinatur malum et in omni tempore jurgia seminat (Liber Proverbiorum 6, 14)
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore (Liber Proverbiorum 8, 30)
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos (Liber Proverbiorum 14, 15)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos (Liber Proverbiorum 15, 3)
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur (Liber Proverbiorum 17, 17)