Encontrados 1451 resultados para: Omnes
usque ad terminum emiserunt te omnes viri fœderis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuæ qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo (Prophetia Abdiae 1, 7)
quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum (Prophetia Abdiae 1, 15)
quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes jugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint (Prophetia Abdiae 1, 16)
et projecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (Prophetia Ionae 2, 4)
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)
et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)
et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei (Prophetia Michaeae 3, 7)
quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)
exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt (Prophetia Michaeae 5, 9)
et perdam civitates terræ tuæ et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te (Prophetia Michaeae 5, 11)
periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem (Prophetia Michaeae 7, 2)
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie ejus et orbis et omnes habitantes in eo (Prophetia Nahum 1, 5)