Encontrados 1451 resultados para: Omnes
et cœperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum (Evangelium secundum Lucam 14, 18)
ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Nœ in arcam et venit diluvium et perdidit omnes (Evangelium secundum Lucam 17, 27)
qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de cælo et omnes perdidit (Evangelium secundum Lucam 17, 29)
et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset (Evangelium secundum Lucam 19, 7)
et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti cœperunt omnes turbæ discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt (Evangelium secundum Lucam 20, 31)
Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei (Evangelium secundum Lucam 20, 38)
et dixit vere dico vobis quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum (Evangelium secundum Lucam 21, 24)