Encontrados 574 resultados para: Nunc
nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagæ meæ adgravata est super gemitum meum (Liber Iob 23, 2)
nunc autem derident me juniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei (Liber Iob 30, 1)
nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium (Liber Iob 30, 9)
nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis (Liber Iob 30, 16)
nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde (Liber Iob 35, 15)
at nunc non vident lucem subito ær cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas (Liber Iob 37, 21)
auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te (Liber Iob 42, 5)
et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram (Liber Psalmorum 2, 10)
propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo (Liber Psalmorum 11, 6)
proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram (Liber Psalmorum 16, 11)
impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de cælo sancto suo in potentatibus salus dexteræ ejus (Liber Psalmorum 19, 7)
in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino (Liber Psalmorum 26, 6)
