Encontrados 68 resultados para: Nubes

  • stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)

  • jam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinæ vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (Liber Exodus 19, 16)

  • cumque ascendisset Moses operuit nubes montem (Liber Exodus 24, 15)

  • operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud (Liber Exodus 40, 32)

  • nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat (Liber Exodus 40, 33)

  • si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israël per turmas suas (Liber Exodus 40, 34)

  • nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas (Liber Exodus 40, 36)

  • igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane (Liber Numeri 9, 15)

  • sic fiebat jugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis (Liber Numeri 9, 16)

  • cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israël et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur (Liber Numeri 9, 17)

  • ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)

  • quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Liber Numeri 9, 20)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina