Encontrados 169 resultados para: Noster
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)
cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)
Booz iste cujus puellis in agro juncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat (Liber Ruth 3, 2)
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)
et erimus nos quoque sicut omnes gentes et judicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis (Liber I Samuelis 8, 20)
jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)
dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui (Liber II Samuelis 15, 15)
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)
responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens (Liber I Regum 8, 57)
nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu ejus ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus (Liber II Regum 19, 19)
ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus (Liber I Paralipomenon 16, 14)