Encontrados 597 resultados para: Nomen

  • et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17, 19)

  • festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor (Liber Genesis 19, 22)

  • peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)

  • minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19, 38)

  • vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac (Liber Genesis 21, 3)

  • surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)

  • appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (Liber Genesis 22, 14)

  • eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum cujus nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi (Liber Genesis 24, 62)

  • qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen ejus Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Jacob (Liber Genesis 25, 25)

  • ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom (Liber Genesis 25, 30)

  • sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (Liber Genesis 26, 20)

  • profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram (Liber Genesis 26, 22)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina