Encontrados 159 resultados para: Noli

  • ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea (Liber I Regum 17, 13)

  • iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt (Liber II Regum 1, 13)

  • dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quæso domine mi vir Dei noli mentiri ancillæ tuæ (Liber II Regum 4, 16)

  • at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis (Liber II Regum 6, 16)

  • dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber II Regum 19, 6)

  • ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)

  • panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Liber Thobis 4, 18)

  • noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)

  • dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum (Liber Thobis 5, 26)

  • dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam (Liber Thobis 7, 12)

  • et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)

  • cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum (Liber Thobis 10, 6)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina