Encontrados 1395 resultados para: Negotiatum Regem David:
et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (Liber II Samuelis 5, 1)
venerunt quoque et senes de Israël ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israël (Liber II Samuelis 5, 3)
filius triginta annorum erat David cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit (Liber II Samuelis 5, 4)
et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebuseum habitatorem terræ dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes non ingredietur David huc (Liber II Samuelis 5, 6)
cepit autem David arcem Sion hæc est civitas David (Liber II Samuelis 5, 7)
proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)
habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus (Liber II Samuelis 5, 9)
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et ædificaverunt domum David (Liber II Samuelis 5, 11)
et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël (Liber II Samuelis 5, 12)
accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)
audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israël et ascenderunt universi ut quærerent David quod cum audisset David descendit in præsidium (Liber II Samuelis 5, 17)
et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua (Liber II Samuelis 5, 19)