Encontrados 219 resultados para: Natus Iterum
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum (Evangelium secundum Marcum 8, 13)
deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanen et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et præcedebat illos Jesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim cœpit illis dicere quæ essent ei ventura (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt (Evangelium secundum Marcum 12, 4)
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens (Evangelium secundum Marcum 14, 39)
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilæus es (Evangelium secundum Marcum 14, 70)
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et cœpit flere (Evangelium secundum Marcum 14, 72)
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
at illi iterum clamaverunt crucifige eum (Evangelium secundum Marcum 15, 13)