Encontrados 279 resultados para: Murus Hiericho proelium tubis victoria Israhel Hiericho et Faedia arca Iosue Chananica et bellum victoria
et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum (Liber I Maccabaeorum 2, 38)
et Judas Macchabeus fortis viribus a juventute sua sit vobis princeps militiæ et ipse aget bellum populi (Liber I Maccabaeorum 2, 66)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
et tubis exclamaverunt voce magna (Liber I Maccabaeorum 3, 54)
et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est (Liber I Maccabaeorum 4, 17)
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in cælum (Liber I Maccabaeorum 4, 40)
et præcepit illi dicens præesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur (Liber I Maccabaeorum 5, 19)
et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate (Liber I Maccabaeorum 5, 31)
et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione (Liber I Maccabaeorum 5, 33)
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus ejus (Liber I Maccabaeorum 6, 38)
et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus (Liber I Maccabaeorum 7, 45)