Encontrados 518 resultados para: Moses legem

  • non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)

  • usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)

  • cum enim essemus in carne passiones peccatorum quæ per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti (Epistula ad Romanos 7, 5)

  • quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces (Epistula ad Romanos 7, 7)

  • invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet (Epistula ad Romanos 7, 21)

  • video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • Moses enim scripsit quoniam justitiam quæ ex lege est qui fecerit homo vivet in ea (Epistula ad Romanos 10, 5)

  • sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit (Epistula ad Romanos 13, 8)

  • et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina