Encontrados 518 resultados para: Moses Legem
præcepitque Moses populo in die illo dicens (Liber Deuteronomii 27, 11)
vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quæ fecit Dominus coram vobis in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 29, 2)
abiit itaque Moses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël (Liber Deuteronomii 31, 1)
vocavitque Moses Josue et dixit ei coram omni Israël confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum juravit Dominus et tu eam sorte divides (Liber Deuteronomii 31, 7)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)
et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)
scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israël (Liber Deuteronomii 31, 22)
postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine atque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 24)
locutus est ergo Moses audiente universo cœtu Israël verba carminis hujus et ad finem usque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 30)
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi ipse et Josue filius Nun (Liber Deuteronomii 32, 44)
hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam (Liber Deuteronomii 33, 1)
legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)
