Encontrados 518 resultados para: Moses Legem
dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli (Liber Numeri 10, 29)
cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua (Liber Numeri 10, 35)
cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis (Liber Numeri 11, 2)
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)
et ait Moses sescenta milia peditum hujus populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro (Liber Numeri 11, 21)
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)
statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)
reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est (Liber Numeri 12, 7)
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
