Mosaico decorativo

Encontrados 1369 resultados para: Moses Et Terram

  • dixitque mihi vade et præcede populum ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis (Liber Deuteronomii 10, 11)

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 25)

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam (Liber Deuteronomii 11, 31)

  • transibitis Jordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis (Liber Deuteronomii 12, 10)

  • absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes (Liber Deuteronomii 12, 16)

  • sed super terram fundes quasi aquam (Liber Deuteronomii 12, 24)

  • quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram (Liber Deuteronomii 14, 2)

  • hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam (Liber Deuteronomii 15, 23)

  • juste quod justum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 16, 20)

  • cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina