Encontrados 5144 resultados para: Mors Autem Saul
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)
surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)
et Saul et Jonathan filius ejus populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 16)
et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (Liber I Samuelis 13, 17)
porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (Liber I Samuelis 13, 18)
cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)
egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas (Liber I Samuelis 13, 23)
et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (Liber I Samuelis 14, 1)
porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)
erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (Liber I Samuelis 14, 4)
dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis (Liber I Samuelis 14, 6)
si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum (Liber I Samuelis 14, 10)