Encontrados 389 resultados para: Miffres Mosi et Moschis et colubris et Mosegrorum Mosen Moysi
revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt (Liber Exodus 10, 8)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Ægypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuit grandini (Liber Exodus 10, 12)
quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (Liber Exodus 10, 16)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant (Liber Exodus 10, 21)
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)
et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum et post hæc dimittet vos et exire conpellet (Liber Exodus 11, 1)
et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)
dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti (Liber Exodus 12, 1)
et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12, 31)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)
fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)