Encontrados 745 resultados para: Meum
laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum et in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 144, 21)
quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram (Liber I Maccabaeorum 10, 52)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
ad hæc considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quæ subiecta sunt (Liber II Maccabaeorum 9, 25)
orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum (Liber II Maccabaeorum 9, 26)
confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore (Liber II Maccabaeorum 9, 27)
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea (Liber Proverbiorum 1, 23)
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis (Liber Proverbiorum 1, 25)
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum (Liber Proverbiorum 5, 12)
intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Ægypto (Liber Proverbiorum 7, 16)
aspersi cubile meum murra et alœ et cinnamomo (Liber Proverbiorum 7, 17)
veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium (Liber Proverbiorum 8, 7)