Mosaico decorativo

Encontrados 1224 resultados para: Mensura Promissa Terra

  • in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum ut faceret in terra Ægypti Pharaoni et omnibus servis ejus universæque terræ illius (Liber Deuteronomii 34, 11)

  • a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)

  • uxores vestræ et filii ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Jordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis (Liber Iosue 1, 14)

  • et hæc audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum (Liber Iosue 2, 11)

  • fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est (Liber Iosue 6, 27)

  • audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo (Liber Iosue 7, 9)

  • dixitque Dominus ad Josue surge cur jaces pronus in terra (Liber Iosue 7, 10)

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)

  • ne forsitan in terra quæ nobis sorte debetur habitetis et non possimus fœdus inire vobiscum (Liber Iosue 9, 7)

  • responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto (Liber Iosue 9, 9)

  • Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Jebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe (Liber Iosue 11, 3)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina