Encontrados 848 resultados para: Mei
itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quæ te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi (Liber II Maccabaeorum 7, 27)
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea (Liber Proverbiorum 4, 3)
posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 4, 5)
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 5, 7)
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei (Liber Proverbiorum 7, 24)
justi sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum (Liber Proverbiorum 8, 8)
beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei (Liber Proverbiorum 8, 34)
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua (Liber Proverbiorum 23, 16)