Encontrados 1477 resultados para: Mea
de sacrificiis eorum fetæ et menstruatæ contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 28)
nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos (Liber Baruch 6, 68)
hæc visio similitudinis gloriæ Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum (Prophetia Ezechielis 2, 1)
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)
loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt (Prophetia Ezechielis 2, 7)
et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israël et loqueris verba mea ad eos (Prophetia Ezechielis 3, 4)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)
et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 3, 23)
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda (Prophetia Ezechielis 4, 14)
et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)
idcirco hæc dicit Dominus Deus quia superastis gentes quæ in circuitu vestro sunt in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis et juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt non estis operati (Prophetia Ezechielis 5, 7)
et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)