Encontrados 1116 resultados para: Mar
et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)
quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)
fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Judæ de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella (Liber Ruth 4, 12)
cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter (Liber I Samuelis 1, 10)
dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum (Liber I Samuelis 7, 8)
et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)
dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors (Liber I Samuelis 15, 32)
et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ære alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri (Liber I Samuelis 22, 2)
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)
et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur (Liber II Samuelis 12, 14)
factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David (Liber II Samuelis 13, 1)