Encontrados 504 resultados para: Manus

  • ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)

  • tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meæ hæc mihi omnia præstiterunt (Liber Deuteronomii 8, 17)

  • sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum (Liber Deuteronomii 13, 9)

  • et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuæ quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 16, 10)

  • manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui (Liber Deuteronomii 17, 7)

  • et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est (Liber Deuteronomii 21, 6)

  • et dicent manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt (Liber Deuteronomii 21, 7)

  • sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint (Liber Deuteronomii 32, 36)

  • si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit judicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam (Liber Deuteronomii 32, 41)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina