Encontrados 636 resultados para: Manu
quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis (Canticum Canticorum 7, 1)
si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum (Liber Sapientiae 2, 18)
justorum autem animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (Liber Sapientiae 3, 1)
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos (Liber Sapientiae 5, 17)
in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiæ disciplina (Liber Sapientiae 7, 16)
sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata (Liber Sapientiae 14, 6)
per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra (Liber Sapientiae 19, 8)
libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
in manu Dei potestas terræ et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribæ inponet honorem suum (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum (Liber Ecclesiasticus 12, 19)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui (Liber Ecclesiasticus 15, 14)
