Encontrados 636 resultados para: Manu
pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David (Liber I Samuelis 20, 16)
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)
dixitque David si tradent viri Ceilæ me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent (Liber I Samuelis 23, 12)
ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam (Liber I Samuelis 24, 12)
sit Dominus judex et judicet inter me et te et videat et dijudicet causam meam et eruat me de manu tua (Liber I Samuelis 24, 16)
et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me (Liber I Samuelis 24, 19)
et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israël (Liber I Samuelis 24, 21)
et benedicta tu quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea (Liber I Samuelis 25, 33)
suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)
