Encontrados 205 resultados para: Manassen tribus Benjamin tribus Efraim

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum quos volebat, interficiebat et quos volebat, percutiebat et quos volebat, exaltabat et quos volebat, humiliabat. (Prophetia Danielis 5, 19)

  • Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)

  • Tunc respondentes dixerunt coram rege Daniel de filiis captivitatis Iuda, non curavit de lege tua, et de edicto, quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. (Prophetia Danielis 6, 13)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient potestas eius, potestas æterna, quæ non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad (Prophetia Amos 1, 3)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Gazæ et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea (Prophetia Amos 1, 6)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati fœderis fratrum (Prophetia Amos 1, 9)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Prophetia Amos 1, 13)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeæ usque ad cinerem (Prophetia Amos 2, 1)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Juda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata ejus non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quæ abierant patres eorum (Prophetia Amos 2, 4)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina