Encontrados 3552 resultados para: Man
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus adfirmant (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione (Epistula I ad Timotheum 2, 8)
salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate (Epistula I ad Timotheum 2, 15)
et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est in spiritu apparuit angelis prædicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum (Epistula I ad Timotheum 4, 1)
noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi (Epistula I ad Timotheum 5, 22)
quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium quosdam autem et subsequuntur (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
similiter et facta bona manifesta sunt et quæ aliter se habent abscondi non possunt (Epistula I ad Timotheum 5, 25)
