Encontrados 212 resultados para: Maccabaeorum bellum ducis belli victoria proelio exercitum

  • porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum et Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber I Paralipomenon 18, 15)

  • conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo ejus qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Joab exercitum et robur militiæ et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Joab percussit Rabba et destruxit eam (Liber I Paralipomenon 20, 1)

  • post hæc initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus (Liber I Paralipomenon 20, 6)

  • tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)

  • si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 34)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • respiciensque Judas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere cœperunt (Liber II Paralipomenon 13, 14)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina