Mosaico decorativo

Encontrados 308 resultados para: Loco

  • et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica (Liber II Samuelis 6, 17)

  • igitur cum Joab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos (Liber II Samuelis 11, 16)

  • dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo (Liber II Samuelis 15, 19)

  • et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)

  • forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom (Liber II Samuelis 17, 9)

  • et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem (Liber II Samuelis 17, 12)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto (Liber I Regum 8, 29)

  • ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in cælo et cum exaudieris propitius eris (Liber I Regum 8, 30)

  • si clausum fuerit cælum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto pænitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam (Liber I Regum 8, 35)

  • tu audies in cælo in loco habitationis tuæ et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor ejus quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum (Liber I Regum 8, 39)

  • extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc (Liber I Regum 8, 42)

  • et egerint pænitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus (Liber I Regum 8, 47)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina