Encontrados 905 resultados para: Lie
et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis (Liber Ieremiae 16, 6)
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem (Liber Ieremiae 16, 13)
eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (Liber Ieremiae 19, 4)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum (Liber Ieremiae 19, 11)
et erunt domus Hierusalem et domus regum Juda sicut locus Thofeth inmundæ omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis (Liber Ieremiae 19, 13)
tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium (Liber Ieremiae 20, 6)
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (Liber Ieremiae 22, 9)
sepultura asini sepelietur putrefactus et projectus extra portas Hierusalem (Liber Ieremiae 22, 19)
et mittam te et matrem tuam quæ genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini (Liber Ieremiae 22, 26)
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos (Liber Ieremiae 25, 6)
et erunt interfecti Domini in die illa a summo terræ usque ad summum ejus non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terræ jacebunt (Liber Ieremiae 25, 33)