Encontrados 905 resultados para: Lie
cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat (Liber II Maccabaeorum 6, 4)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
non enim ætatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum (Liber II Maccabaeorum 6, 24)
aras autem quas alienigenæ per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est (Liber II Maccabaeorum 10, 2)
qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)
cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse (Liber II Maccabaeorum 14, 26)
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quæ mollit sermones suos (Liber Proverbiorum 2, 16)
dirige semitam pedibus tuis et omnes viæ tuæ stabilientur (Liber Proverbiorum 4, 26)
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli (Liber Proverbiorum 5, 9)
ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena (Liber Proverbiorum 5, 10)