Encontrados 199 resultados para: Libro legis

  • digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari (Liber Sapientiae 18, 4)

  • avus meus Jesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. (Liber Ecclesiasticus 0, 2)

  • et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis (Liber Ecclesiasticus 19, 18)

  • nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum (Liber Isaiae 30, 8)

  • cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum (Liber Isaiae 33, 18)

  • requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quæsivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus ejus ipse congregavit ea (Liber Isaiae 34, 16)

  • et adducam super terram illam omnia verba mea quæ locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quæcumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes (Liber Ieremiae 25, 13)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro (Liber Ieremiae 30, 2)

  • et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera (Liber Ieremiae 32, 10)

  • et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)

  • agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Juda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quæ ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus (Liber Ieremiae 32, 44)

  • cumque audisset Micheas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro (Liber Ieremiae 36, 11)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina