Encontrados 348 resultados para: Lex
et commiserunt prœlium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos (Liber I Maccabaeorum 10, 49)
et misit Alexander ad Ptolomeum regem Ægypti legatos secundum hæc verba dicens (Liber I Maccabaeorum 10, 51)
et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias ejus Ptolomaidæ sicut reges in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
et scripsit rex Alexander Jonathæ ut veniret obviam sibi (Liber I Maccabaeorum 10, 59)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam (Liber I Maccabaeorum 10, 68)
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset (Liber I Maccabaeorum 11, 2)
rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestæ factæ sunt inimicitiæ ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
