Encontrados 90 resultados para: Levitæ

  • fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (Liber Esdrae 6, 16)

  • purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi (Liber Esdrae 6, 20)

  • susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri (Liber Esdrae 8, 30)

  • die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)

  • postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum (Liber Esdrae 9, 1)

  • post eum ædificaverunt Levitæ Reum filius Benni post eum ædificavit Asebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo (Liber Nehemiae 3, 17)

  • filii Arem mille decem et septem Levitæ (Liber Nehemiae 7, 42)

  • habitaverunt autem sacerdotes et Levitæ et janitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israël in civitatibus suis (Liber Nehemiae 7, 73)

  • porro Hiesue et Baani et Serebia Jamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Jozabed Anam Phalaja Levitæ silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (Liber Nehemiae 8, 7)

  • dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitæ interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis (Liber Nehemiae 8, 9)

  • Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere (Liber Nehemiae 8, 11)

  • et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitæ ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (Liber Nehemiae 8, 13)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina