Mosaico decorativo

Encontrados 434 resultados para: Legem Vindictae Legis Mosi

  • si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam (Liber I Maccabaeorum 15, 21)

  • et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum (Liber II Maccabaeorum 2, 2)

  • et alia hujuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo (Liber II Maccabaeorum 2, 3)

  • et tunc Dominus ostendet hæc et apparebit majestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hæc (Liber II Maccabaeorum 2, 8)

  • sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere (Liber II Maccabaeorum 4, 2)

  • at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • cum hæc illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non obœdio præcepto regis sed præcepto legis quæ data est nobis per Mosen (Liber II Maccabaeorum 7, 30)

  • et tali lege prævaricatorem legis contigit mori nec terræ dari Menelaum (Liber II Maccabaeorum 13, 7)

  • audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 1, 8)

  • fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)

  • fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium (Liber Proverbiorum 3, 21)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina