Encontrados 2003 resultados para: Lege Domini
milvus in cælo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit judicium Domini (Liber Ieremiae 8, 7)
quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum (Liber Ieremiae 8, 8)
confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini projecerunt et sapientia nulla est in eis (Liber Ieremiae 8, 9)
quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)
audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris ejus et docete filias vestras lamentum et unaquæque proximam suam planctum (Liber Ieremiae 9, 20)
propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris (Liber Ieremiae 11, 21)
super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni (Liber Ieremiae 12, 12)
seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini (Liber Ieremiae 12, 13)
et possedi lumbare juxta verbum Domini et posui circa lumbos meos (Liber Ieremiae 13, 2)
et factus est sermo Domini ad me secundo dicens (Liber Ieremiae 13, 3)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Liber Ieremiae 13, 8)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)